La sagrada Biblia en latín

Constitutio Apostolica, Praefatio ad Lectores, Praenotanda, Vetus Testamentum, Novum Testamentum, Appendix. Visitar

Extracto

SCRIPTURARUM THESAURUS, quo salvificus nuntius a Deo hominibus datus continetur — ait enim recte s. Augustinus: “ de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt… quae nos hortantur ut bene vivamus ” (Enarr. in ps. XC, s. 2,1: PL 37, 1159) — ab Ecclesia merito semper summo in honore est habitus singularique diligentia custoditus. Quae quidem ab ipsis initiis suis numquam desiit curare, ut populus christianus quam amplissima frueretur facultate Dei verbum percipiendi, praesertim in sacra Liturgia, in qua celebranda “ maximum est sacrae Scripturae momentum ” (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n. 24).

Ecclesia ergo in partibus occidentalibus illam ceteris versionibus anteposuit, quae Vulgata solet appellari quaeque maximam partem a s. Hieronymo, doctore praeclaro, confecta, “ tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata ” est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl., n. 21). Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad criticam rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum altiorem doctrinam adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi in Urbe, a Pio XI, Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const. Apost. Inter praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp. 85 ss.).

Aetate autem nostra Concilium Vaticanum II, honorem confirmans editioni illi, quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei verbum, n. 22), atque eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset intellectus Psalterii, statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter inchoatum, “ quamprimum perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis christianae necnon totius traditionis Ecclesiae ” (Const. Sacros. Conc., n. 91).